- CAVEA Leonis
- CAVEA Leonisin qua is captus circumduci solet, indigitatur Ezechieli, c. 19. ubi, in allegoria Leaenae et leunculorum eius, h. e. Synagogae Israelis, ut exponit Hebraeam vocem Chaldaeus et filiorum Iosiae Regis, Ioachazi ac Ioachimi; contra leunculum illum, qui regionem, palatia et urbes vastaverat, et desolaverat, vicinas undique gentes convenisse, eumque retibus suis implicitum et in fovea captum, et uncis tractum et cavea inclusum, ad Regem Babyloniae fuisse addactum, et munitionibus detentum, ne rugitus illius amplius audiretur super montes Israelis, Propheta dicit. Sed inprimis notabilis v. 4. Et duxerunt eum (nempe Ioachazum) uncis (seu uncinis) in terram Aegypti. Et v. 9. Et posuerunt eum (Ioachimum) in cavea uncis, supple attractum. Quorum priot locus per posteriorem explicatur. Cum enim leones non feleant uneis trahi per longum iter, cum v. 4. leo in fosfa captus, inde in Aegyptum uncis deductus fuisse dicitur, is e fovea intelligendus est in caveam fuisse uncis tractus, atque ita in Aegyptum deductus, quomodo v. 9. alterum leonem in Babyloniam fuisse translatum, seribit idem Propheta. Est autem Cavea Hebr. sugar, i e. κλεῖθρον, quâ voce Leonum caveas Plutarchus insignit in Bruto, ubi leones narrat magnam Megarensibus cladem intulisse, cum ἤδη τῆς πόλεως καταλαμβανομένης τὰ τῶ λεόντων κλεῖθρα καὶ τοὺς δεσμοὺς ἀνῆκαν, Dum iam caperetur urbs, leonum fregerunt claustra (seu caveas), et vincuoa dissolverunt. Sed usitatior est pro ferae cavea vox γαλεάγρα, quâ Graeci Interpretes utuntur d. l. Hinc Plutarchus in l. Utra animalia, etc. tigrim esurientem narrtat, γαλεάγραν σπαράςςειν, caveam discerpere. Et Diogenes apud Laertium, l. 6. ἰδὼν γυναῖκα εν φορείῳ, Οὐ κατα τὸ θηρίον, ἔφη, ἡ γαλεάγρα, Mulierem in lectica intuitus, Non secundum feram, inquit, est cavea. Quam vis, si originem respicias vocis, γαλεάγρα mustelarum decipula est, ut μυάγρα murimn. Atque huiusmodi Caveis homines nounnumquam inclusi; Callisthenes Philosophus, ab Alexandro M. apud Cuttium, l. 8. c. 6. 7. 8. Thelesphorus Rhodius, a Lysimacho, apud Athenaeum, l. 14. et Senecam de Ira, l. 3. c. 17 pater Equitis cuiusdam Romani, a Caligula, apud Dionem: baiazethes, Turcarum Imperat. a Temirlane, de quo vide suô locô, etc. Bochart. Hierox. Parte prior. l. 3. c. 4. De Avium caveis, vide infra aliquid, in voce Perdix venator, ubi de cavea dolosa, in quam allici aves consuevêre, ex loco Sirach. c. 11. v. 31. πέρδιξ θηρευτὴς εν καρτάλλῳ. Addam hîc saltem, uti ieremiae, c. 5. v. 27. istinsimodi cavea club Hebraice, ita etiam in Graecis Scriptoribus κλουβὸν aut κλωβὸν, vel pro dolosa hac cavea, vel pro Cavea quavis, passim occurrere: vide Poetam veterem apud Suidam, in Α᾿μφιῤῥῶγας, Philostorgium, l. 10. c. 11. Nicephorum, l. 12. c. 37. Cedrenum, Alios. Talmudici caveam capiendis avibus, paltsur vocant et Romani transennam. Plautus in Bacchidibus, Actu. 4. Sc. Nimio, v. 23.Nunc ab transenna hic turdus lumbricum petit.Pendebit hodie pulchre, ita intendi tenus.Vide quoque eum Persâ, Act. 4. Sc. Cuibomini, v. 11. et Rudente, Act. 4. Sc. Quam mox. v. 7. 13. De Cavea quadem eborea sic Martialis, l. 14. Epigr. 77.Si tibi talis erit, qualem dilecta CatulloLesbia plorabat, hic habitare potest, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.